- GLAUCUS
- I.GLAUCUSAntenoris Troiani fil. ab Agamemnone interfectus, Dictys Cretensis.II.GLAUCUSCarystius, pugil es Euboea, qui ex aratro in Olympia productus saepe vicit.III.GLAUCUSChius, primus ferri glutinum invenit. Eutropius, Euseb. Chron. Unde Prov. Glauci Ars.IV.GLAUCUSEpiti fil. primus in Gerenia rem divinam fecit Machaoni, Aesculapii filio: ipse postmodum Messeniis cultus. Eo genitus Isthmius, Pheris seu Pharis Messeniacis, templum exstruxit Gorgaso et Nicomacho. Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 13. qui etiam de Glauco pisce, eius inprimis magnitudine, colore, amore erga fetum, duritie item et sapore carnis, varia habet, l. 4. c. 16. 17 et 40.V.GLAUCUSHippolochi fil. parer Bellerophontis, qui Troiano bello Priamo suppetias tulit, homo tam stupidus, ut cum Diomede, armorum permutatione factâ, aenea acceperit pro aureis, Hom. Il. 6.Ἔυςθ᾿ αὖτε Γλαύκῳ Κρονίδας φρένας ἐξέλετο Ζεὺς,Ο῝ς προς Γυδίδην Διομήδεα τεύχει ἄμειβεΧρύϚεα χαλκείων, ἑκατομβοι ἐννεαβοίων.Idem Proverbium Glauci et Diomedis permutatio, quoties permutatarum rerum inaequalitatem volumus denotare. Utitur hoc proverbio Plato in Symposio, et Aristot. l. 5. Eth. ad Nicomachum, Mart. c. 9. Epigr. 95. cuius Epigtaphe de Hippocrate.Tam stupidus numquam nec tu puto Glauce fuisti,Chalcea donanti Chrysea qui dederas.Ferunt hunc ab Aiace occisum, cum pro corpore intersecti Achillis pugnaret; postea in Lyciam ventis delatum in fluv. mutatum esse. Palaephatus, p. 32. Nic. Lloydius.VI.GLAUCUSHippolyti fil. a quo Iones nati sunt Reges, multiqueve hoc nomine sunt vocati, inter quos fuit Minois fil. in melli dolio necatus, qui Aesculapii ope revixit. Palaephatus: Καὶ οὗτος ὁ μῦςθος παγγελοιος, ὡς δὴ τȏυ Γλαύκου ὐποςθανόντος ἐπὶ τῷ μέλιτι, ὁ Μίνως εν τῷ τύμβῳ κατώρυξε τὸν τȏυ Κοιράνου Πολύειδον, ὃς ἦν εν τȏυ Α῎ργους ὃς ἰδὼν δράκοντα, ἑτέρῳ δρακοντι ποαν ἐπιςθέντα τεςθνεῶτι, καὶ ἀναςτήσοντα αὐτὸν, καὶ οὗτος τὸ αὐτὸ ποιήϚας εἰς τὸν Γλαῦκον, ἀνέςτησεν. Τοῦτο δὲ ἀδύνατον. Ἐγένετο δὲ τοῖόν τι. Γλαῦκος πιὼν μέλι ἐταράχςθη, χολῆς δὲ αὐτῷ πλείονος κινηςθείϚης, ἐλειποςθύμησεν. Α᾿φίκοντο δ᾿ οὖν οἱ τε δὴ ἄλλοι ἰατροὶ καὶ ὁ Πολύειδος. Ο῝ς ἰδὼν την` πόαν, ἣν ἔμαςθε παρά τινος ἰατροῦ, ᾧ ὄνομα ἦν Δράκων, καὶ ταύτῃ βοτάνῃ χρησάμενος, ὑγιῆ ἐποίησε τὸν Γλαῦκον. Idem.VII.GLAUCUSLemnius statuarius. Steph.VIII.GLAUCUSLibyae sinus, et amnis. Plin. l. 5. c. 27. 29. et 31. l. 6. c. 4. Strab. l. 14. p. 651.IX.GLAUCUSMedicus, qui quo parum prospere aegrum Hephaestionem curasset, ab Alex. Mag. in crucem est actus.X.GLAUCUSMesseniorum Rex ex Heraclidis III. successit Aegypto: Bucotione apud Arcades; Echestrato et Euryphonte, it. Labota et Prytane, Spratae reganantibus. Paus. Messen. Eum excepit Isthmius, quem vide.XI.GLAUCUSRheginus Italus, antiquorum poetarum et Musicorum Historiam scripsit, reste Plutarch. l. de Musica.Vide Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 369. et l. 4. c. 2. Ionsium quoque descript. Hist. Phil. l. 1. c. 4. Glaucus etiam antiquitates Arabiae prodidit. Id opus Steph. nunc vocat Α᾿ραβικην αρχαιολογίαν, ut in Γέα, et Σαλμηνὸι, nunc Α᾿ραβικὰ, ut in Α῎ιλανον, ubi tertium eius operis adducit. Fuit et Glaucus Locrus, qui ab Arthen. l. 12. p. 522. c. 5. refertur, inter ὀψαρτυτικὰ συνσέντας. Ac meminit quoque eius l. 9. p. 395. Item Iulius Pollux l. 6. c. 10. Est praeterea Glaucus Athemensis, cuius epigramma in Bacchi icona habes in quarto Α᾿νςθολογίας. Nec dubium quin eiusdem sint epigrammata, quae alibi eodem in opere Glauco tribuuntur. Nic. Lloydius.XII.GLAUCUSfluv. Peloponnesi, penes Patras fluens, Rio di Patrasso.Item fluv. Colchidis, Ocabo Moletio. Vide Cyaneus; idem enim est. Strab. l. XI. p. 598. et 500.XIII.GLAUCUSinter ministros Vulcani numeratur ab Herod. l. 1. c. 25.XIV.GLAUCUSpiscis, vide Glaucus, Epiti fil. Athen. l. 3. p. 107. c. 35.XV.GLAUCUSunus e Cyzicenis, inconflictu nocturno a Polluce iugulatus. V. Flacc. Argon. l. 3. v. 153.Seminecem Glaucum sequitur, Glaucumque ruentem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.